Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 8.15.1 | Cic. Fam. 8.15.2 (English) | >>Cic. Fam. 8.16.1 |
8.15.1
Ecquando tu hominem ineptiorem quam tuum Cn . Pompeium vidisti , qui tantas turbas , qui tam nugax esset , commorit ? ecquem autem Caesare nostro acriorem in rebus gerendis , eodem in victoria temperatiorem aut legisti aut audisti ? quid est ? num tibi nostri milites , qui durissimis et frigidissimis locis , taeterrima hieme bellum ambulando
confecerunt , malis orbiculatis esse pasti videntur ? 'quid iam ?' inquis . gloriose omnia . si scias quam sollicitus sim , tum hanc meam gloriam quae ad me nihil pertinet derideas ; quae tibi exponere nisi coram non possum , idque celeriter fore spero ; nam me , cum expulisset ex Italia Pompeium , constituit ad urbem vocare , id quod iam existimo confectum , nisi si maluit Pompeius Brundisi circumsederi .
8.15.2
peream , si minima causa est properandi isto mihi , quod te videre et omnia intima conferre discupio , habeo autem quam multa . Hui vereor , quod solet fieri , ne cum te videro
omnia obliviscar . sed tamen quod ob scelus iter mihi necessarium retro ad Alpis versus incidit ? ideo quod Intimilii in armis sunt , neque de magna causa . Bellienus , verna Demetri , qui ibi cum praesidio erat , Domitium quendam , nobilem illi , Caesaris hospitem , a contraria factione
nummis acceptis comprendit et strangulavit ; civitas ad arma iit ; eo †num cohortibus mihi per nivis eundum est .
'usque quaque ,' inquis , 'se Domitii male dant .' vellem quidem Venere prognatus tantum animi habuisset in vestro Domitio quantum Psecade natus in hoc habuit . Ciceroni f . s . d .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 8.15.1 | Cic. Fam. 8.15.2 (English) | >>Cic. Fam. 8.16.1 |